Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 57
Not analysed yet
quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam? brevi praecidam. agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus. ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius? sibi habeant igitur arma,