Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 61
Not analysed yet
apex est autem senectutis auctoritas. quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! in quem illud elogium: hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum. notum est totum carmen incisum in sepulcro. iure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama consentiens. quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus! quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo? quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates.