# De Senectute 64

Cicero, De Senectute, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-senectute/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-senectute/64
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2:64

quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle. multa in nostro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. quae sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? quibus qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse.

---

Cicero, De Senectute, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi051/phi0474.phi051.perseus-lat2.xml.
