# De Senectute 66

Cicero, De Senectute, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-senectute/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/de-senectute/66
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2:66

Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere? quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus. atqui tertium certe nihil inveniri potest.

---

Cicero, De Senectute, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi051/phi0474.phi051.perseus-lat2.xml.
