Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 68
Not analysed yet
sensi ego in optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quioniam id quod ille sperat hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit.