Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2, lines 73-74
Cicero, De Senectute 73-74
Not analysed yet
vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. volt, credo, se esse carum suis. sed haud scio an melius Ennius: nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit. non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.
iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim seni: post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die. mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?