Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 79
Not analysed yet
apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. nec enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. eundem igitur esse creditote, etiam si nullum videbitis.