# De Senectute 81

Cicero, De Senectute, urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/de-senectute/81

atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt, futura prospiciunt; ex quo intellegitur quales futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint. qua re, si haec ita sunt, sic me colitote, inquit, ut deum, sin una est interiturus animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis. Cyrus quidem haec moriens; nos, si placet, nostra videamus.

---

Cicero, De Senectute, ed. William Armistead Falconer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi051/phi0474.phi051.perseus-lat2.xml.
