Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi051.perseus-lat2
Cicero, De Senectute 84
Not analysed yet
quid habet enim vita commodi? quid non potius laboris? sed habeat sane; habet certe tamen aut satietatem aut modum. non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo; commorandi enim natura devorsorium nobis, non habitandi dedit. O praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam! proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. quem ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore.