# Divinatio in Q. Caecilium 12

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/12
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:12

Vtrum, Q. Caecili, hoc dices, me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere? si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.

---

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi004/phi0474.phi004.perseus-lat2.xml.
