Latin · ~1 min
15
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 15
Not analysed yet
at enim cur a me potissimum hoc praesidium petiverunt? si esset dubium petissent necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum.