Latin · ~2 min
19
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 19
Not analysed yet
quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una voce loqueretur, hoc diceret: quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti; quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto. si universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse arbitrata est ipsa delegit.