Latin
22
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 22
Not analysed yet
nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare? at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili, non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;