Latin · ~2 min
28
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 28
Not analysed yet
hic ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum advertere, te adhuc a nullis nisi ab Siculis potuisse cognosci; Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos. quare negent ex me non audies: hos patere id suspicari quod necesse est. illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.