# Divinatio in Q. Caecilium 36

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/36

intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.

---

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi004/phi0474.phi004.perseus-lat2.xml.
