# Divinatio in Q. Caecilium 40

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/40
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:40

fortasse dices: quid ergo? haec in te sunt omnia? Vtinam quidem essent! verum tamen ut esse possent magno studio mihi a pueritia est elaboratum. quodsi ego haec propter magnitudinem rerum ac difficultatem adsequi non potui, qui in omni vita nihil aliud egi, quam longe tu te ab his rebus abesse arbitrare, quas non modo antea numquam cogitasti, sed ne nunc quidem, cum in eas ingrederis, quae et quantae sint suspicari potes?

---

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi004/phi0474.phi004.perseus-lat2.xml.
