# Divinatio in Q. Caecilium 48

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/48
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:48

deinde, ut opinor, habet alienum, hunc tamen a subselliis; qui quid in dicendo posset numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.

---

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi004/phi0474.phi004.perseus-lat2.xml.
