Latin · ~2 min
57
Cicero, Divinatio in Q. Caecilium 57
Not analysed yet
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circaeo poculo factus est Verres; rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum est.