# Divinatio in Q. Caecilium 71

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/divinatio-in-q-caecilium/71
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:71

nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere. itaque semper ii diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen existimationis venire arbitrati sunt. quam ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium, de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis accurate, non nimis diligenter acturum. habet enim nihil quod in offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de suis veteribus ornamentis requiret.

---

Cicero, Divinatio in Q. Caecilium, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi004/phi0474.phi004.perseus-lat2.xml.
