Latin
Lines 1-4
Cicero, Fragmenta poetica 1-4
Not analysed yet
<Lucifer> hunc genuit claris delapsus ab astris
Praeuius Aurorae, solis noctisque satelles.
Tu quoque, qui solus lecto sermone, Terenti,
Conuersum expressumque Latina uoce Menandrum
In medium nobis sedatis motibus effers
Quiddam come loquens atque omnia dulcia dicens
Iam mare Tyrrhenum longe penitusque palumbes
[reliquit]
Fundum Vettus uocat, quem possit mittere funda:
Ni tamen exciderit, qua caua funda patet.