Latin · ~2 min
Actio 1, Book 1
Cicero, In C. Verrem 1.1.16
Not analysed yet
quam spem nunc habeat in manibus et quid moliatur breviter iam, iudices, vobis exponam; sed prius ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. Vt primum e provincia rediit, redemptio est huius iudici facta grandi pecunia. mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem dum iudices reiecti sunt: posteaquam reiectio iudicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani et in reiciendis iudicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota condicio. praeclare se res habebat.