Latin · ~3 min
Actio 1, Book 1
Cicero, In C. Verrem 1.1.20
Not analysed yet
etenim sic ratiocinabantur, sic honestissimi homines inter se et mecum loquebantur, aperte iam et perspicue nulla esse iudicia. qui reus pridie iam ipse se condemnatum putabat, is, posteaquam defensor eius consul est factus, absolvitur? quid igitur? quod tota Sicilia, quod omnes Siculi, omnes negotiatores, omnes publicae privataeque litterae Romae sunt, nihilne id valebit? nihil invito consule designato. quid? iudices non crimina, non testis, non existimationem populi Romani sequentur? non; omnia in unius potestate ac moderatione vertentur. vere loquar, iudices. vehementer me haec res commovebat; optimus enim quisque ita loquebatur iste quidem tibi eripietur, sed nos non tenebimus iudicia diutius; etenim quis poterit Verre absoluto de transferendis iudiciis recusare?