Latin · ~3 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.110
Not analysed yet
ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius composuisses. scribis, qvi heredem fecit fecerit. quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur hoc, cum in eodem genere sit, non caves? quia non generis, sed hominis causam verbis amplecteris, ut facile appareat te pretio, non iure esse commotum. atque hoc si in posterum edixisses, etsi minus esset nefarium, tamen esset improbum; sed tum vituperari posset, in discrimen venire non posset; nemo enim committeret. nunc est eius modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, sed P. Anni secundis heredibus.