Latin
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.116
Not analysed yet
componit edictum his verbis ut quivis intellegere possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. ex edicto vrbano. sl de hereditate ambigitvr ——sl possessor sponsionem non faciet. Iam qui id ad praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est: