# In C. Verrem 2.1.116

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.1.116

componit edictum his verbis ut quivis intellegere possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. ex edicto vrbano. sl de hereditate ambigitvr — — sl possessor sponsionem non faciet. Iam qui id ad praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non moves possessione: si possessor non esset, non dares? nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. iam hoc ridiculum est:

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
