Latin · ~2 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.140
Not analysed yet
non te pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse arbitrabatur? reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut suscipiant ipsi negotium. cum Habonio tutore, quod erat vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. defert ad istum rem Habonius: ut sibi videatur, satis grandem pecuniam et satis impudentem esse. iste, qui aliquanto plus cogitasset, male accipit verbis Habonium, negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, locaturum se esse confirmat.