Latin · ~2 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.45
Not analysed yet
genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad hanc eius cupiditatem demonstrandam separatus. Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc in Cn. Dolabellae iudicio. dictum? etiam aestimatum. huius consili non participem C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.