Latin · ~2 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.49
Not analysed yet
in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia, cenas, equos muneraque commemorem? nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit —Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis.