Latin · ~2 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.58
Not analysed yet
dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.