Latin · ~3 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.60
Not analysed yet
hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. et istius et patris eius accepi tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus aliquem tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.