Latin · ~3 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.66
Not analysed yet
Rubrius istius comites invitat; eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. mature veniunt, discumbitur. fit sermo inter eos, et invitatio ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium. posteaquam satis calere res Rubrio visa est, quaeso, inquit, Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes? homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. instare Rubrius. tum ille, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent mulieres. hic tum alius ex alia parte, enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier! et simul servis suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent imperat.