Latin · ~3 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.70
Not analysed yet
sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus aliquanto etiam felicior fuit. ille, quod eius avaritiam cives Romani ferre non potuerunt, Vticae domi suae vivus exustus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut laetarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma periculoque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum periculum veniret. non enim potest dicere, cum seditionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum stipendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod minatus sum. quae si diceret, tamen ignosci non oporteret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus periculum videretur.