Latin
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.72
Not analysed yet
de quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem. in quo video Neronis iudicio non te absolutum esse improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite, quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere. quod toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. commotus est Dolabella: