Latin · ~3 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.77
Not analysed yet
iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum, quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem hominum innocentium sanguine lui velles? idcircone exercitum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius hominis improbissimi pericula sublevares? quod enim eum tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo Cn. Carbonem consulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et proditum? expertus igitur es istius perfidiam tum cum ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aerarium nisi damnato te referre noluit.