Latin · ~2 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.91
Not analysed yet
nam malleolus in provinciam sic copiose profectus erat ut domi prorsus nihil relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate; grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam exegit.