Latin · ~3 min
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.93
Not analysed yet
tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam nunc retinentur; peculia omnium vicariique retinentur. haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas, en memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis esse dixerunt.