Latin
Actio 2, Book 1
Cicero, In C. Verrem 2.1.99
Not analysed yet
quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor. dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex litibvs aestimatis Dolabellae pr. et pro pr. :