Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.104
Not analysed yet
quae cum ita essent, tantane amentia praeditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere auderes? at quem ad modum corrupisti? nonne ita ut omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te tabulae condemnare possent? cedo, quaeso, codicem, circumfer, ostende. videtisne totum hoc nomen, coram ubi facit delatum, esse in litura? quid fuit istic antea scriptum? quod mendum ista litura correxit? quid a nobis, iudices, exspectatis argumenta huius criminis? nihil dicimus; tabulae sunt in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant.