Latin
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.107
Not analysed yet
at, credo, Sthenius hoc sibi amplum putavit, eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. quem delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. Palatina. non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine discederet et civem Romanum cognitorem daret. nihil horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem hominis, sed familiaritatem secutus est. quid? si omnium mortalium Sthenio nemo inimicior quam hic C. Claudius cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine abusum esse credemus?