Latin · ~3 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.113
Not analysed yet
estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumque magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita a Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret? ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos civis potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?