Latin
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.135
Not analysed yet
haec vero huius erat ars et malitia miranda, quod accuratissime tota provincia quid cuique accidisset, quid cuique opus esset, indagare et odorari solebat; omnium adversarios, omnium inimicos diligenter cognoscere, conloqui, attemptare; ex utraque parte causas voluntates perspicere, facultates et copias; quibus opus esset metum offerre, quibus expediret spem ostendere; accusatorum et quadruplatorum quicquid erat, habebat in potestate; quod cuique negoti conflare volebat, nullo labore faciebat; istius omnia decreta imperia litteras peritissime et callidissime venditabat.