Latin · ~3 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.141
Not analysed yet
et quoniam de ea pecunia quam tibi ad statuam censores contulerunt dixi, non mihi praetermittendum videtur ne illud quidem genus pecuniae conciliatae quam tu a civitatibus statuarum nomine coegisti. video enim eius pecuniae summam esse pergrandem, ad HS viciens: tantum conficietur ex testimoniis et litteris civitatum. et iste hoc concedit nec potest aliter dicere. quare cuius modi putamus esse illa quae negat, cum haec tam improba sint quae fatetur? quid enim vis constitui? consumptam esse istam omnem pecuniam in statuis? fac ita esse; tamen hoc ferendum nullo modo est, tantam a sociis pecuniam auferri ut omnibus in angiportis praedonis improbissimi statua ponatur, qua vix tuto transiri posse videatur.