Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.146
Not analysed yet
primum igitur in hanc rem testem totam Siciliam citabo, quae mihi una voce statuarum nomine magnam pecuniam per vim coactam esse demonstrat. nam legationes omnium civitatum in postulatis communibus, quae fere omnia ex tuis iniuriis nata sunt, etiam hoc ediderunt, vt statvas ne cvi, nisi cvm is de provincia decessisset, pollicerentvr. tot praetores in Sicilia fuerunt, totiens apud maiores nostros Siculi senatum adierunt, totiens hac memoria: tamen huiusce novi postulati genus atque principium tua praetura attulit.