# In C. Verrem 2.2.147

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.2.147

quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas;

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
