Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.15
Not analysed yet
nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse et fuisse. at enim istum Siculi soli persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.