Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.169
Not analysed yet
Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti. etenim rem totam, iudices, breviter cognoscite. in scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. is cum praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam iam venerat consuetudinem in vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;