Latin · ~3 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.42
Not analysed yet
interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. eo accedebat quod iudices e lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore et iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc dum corrigere vult, apertior eius cupiditas improbitasque facta est. nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait se iudices ex lege velle sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret atque obsecraret, Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie venit in mentem, ex lege Rupilia sortiri dicas oportere. educit ex urna tris; his ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.