# In C. Verrem 2.2.48

Cicero, In C. Verrem, Actio 2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/in-c-verrem/2.2.48

res ab omni conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur. homo inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamassent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim probaret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne ille quidem obscure locutus est. itaque illi Syracusani statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum reliquit de provinciaque decessit.

---

Cicero, In C. Verrem, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi005/phi0474.phi005.perseus-lat2.xml.
