Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.56
Not analysed yet
Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos dimittit; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut fit, incipiunt se HS lxxx nummum frustra dedisse. res percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. Verres refert illam suam Syracusanam; ait se velle de illis HS lxxx cognoscere; advocat multos. dicunt Bidini Volcatio se dedisse; illud non addunt, iussu istius. Volcatium vocat, pecuniam referri imperat. Volcatius animo aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit inspectantibus multis: Bidini nummos auferunt.