Latin · ~2 min
Actio 2, Book 2
Cicero, In C. Verrem 2.2.61
Not analysed yet
iste amplam nactus, ubi videt esse aliquid quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat se eius rei in primis actionem1 daturum. cum omnes perspicerent ad istum non modo illos nummos qui per simulationem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et sibi habere iussit. ad illa HS d hereditaria accessit ipsius antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est pecunia, an is homo Verres ut haec quae dixi gratiis facta esse videantur?